- PERIEGESIS
- PERIEGESISGraece Περιήγησις, Crinagorae in Epigramm. dicitur Ι῞ςτωρ κύκλος, narratio videl. quae singulas provinciae unius regiones, urbes et loca ordine exsequitur ac describit, nihilque intactum relinquens, minima maxima circumvehitur; cui respondent in itinere maritimo οἱ περίπλοι. Unde multi exstitisse leguntur τῶ Περίπλων καὶ Περιηγήσιων Scriptores. Περιόδους etiam vocaverunt, ut Α᾿σίας Περίοδος, liber, quô omnia Asiae oppida, flumina, montes et loca memorabilia ordine exposita continebantur. Epigramma autem praesatum sic habet,Πλοῦς μοι ἐπ᾿ Ι᾿ταλίαν εντύνεται, ἐς γὰρ ἑτάιρουςΣτέλλομαι, ὧν ἤδη δηρὸν ἄπειμι χρόνον.Διφεω δ᾿ ἡγητῆρα περίπλοον, ὅς μ᾿ ἐπὶ νήσουςΚυκλάδας, ἀρχαίην τ᾿ ἄξει ἐπὶ Σχερίην.Συντί μοι ἄλλα, Μένιππε, λάβευ φίλος, ἵςτορα κύκλονΓράψας, ὦ πάσης ἴδρι Γεωγραφίης.Navigatio mihi in Italiam paratur, ad amicos enimMittor, a quibus iam diu absum.Quaero ducem periplum, qui me ad InsulasCycladas, veteremque ducat Scherim.Suggere mihi alia, Menippe, Amice, historicum cyclum.Scribens, ô omnigenae perite Geographiae.Ubi ἡγήτομα περίπλοον intelligit Περιηγητὴν, qui per singula ducit ac circumvehitur, memorabilia quaeque ac visenda ostendens et describens. Hinc Περιηγψτὴς. Dionysius. Sed orae maritimae circumductorem verbis illis designavit Crinagoras, quia navigare in Italiam parabat: in qua navigatione ac circumv ectatione Insularum, quam facturus erat, rogat Menippum, ut sibi operam adiutricem navet, conscriptô intineris periplô, qui monia memoratu ac visu digna ordine exponeret, Ι῎ςτορα κύκλον appellans, quem Περίπλουν vel Περιήγησιν proprie appellârunt. Fuit autem hic menippus Pergamenus, insignis Geographus, qui, Periplum interni Maris tribus libris complexus, non Geographica tantum, sed et Historica, pertractaverat. Uti autem Periegetae Geographi ac Historici, sic Poetae, qui Κύκλον constituebant, non minus singula quaeque in fabulis narrandis ordine suô exposuerunt, qua de re vide supra ubi de Cyclo et Cyolicis Scriptoribus, it verbô circumehi: plura vide apud Salmas. ad Solin. p. 849. Aliam notionem vocis vide supra voce Periclysis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.